- BATAVODURUM
- BATAVODURUMoppid. German. inferioris in Batavis, Durostadium etiam Latinis dictum. Vulgo Wyck de Dversteden. De eo sic Vales. Batavodurum vel Dorestate, castrum vel (ut alii vocant) vicus Dorestate erat cis et ad Rhenum in parte ea Baraviae, quae a Frisiis Gente Germanicâ occupata, ac Frisia citerior dicta est. In Appendice Chronici Fredegarii haec de Dorestate invenio: Pippinus contra Ratbodum, Ducem gentilem Frisionum gentis, adversus alterutrum bellum intulerunt castro Doreltate, illic belligerantes invicem annô 697. in Annalibus Mertensibus castrum quod dicitur Dorestadum: in Annalibus Bertinianis, ad annum 834. emporium quod vocatur Doresiadus: in Chronico de gestis Nortmannorum nunc Dorastadum, nunc Dorestatum villa Frisiorum nuncupatur; in Annalibus Fuldensibus annô 847. Dorestatum quoque. Hic locus itaque olim Batavadurum appellabatur, h. e. Batavorum ostium, seu introitus Bataviae. Tacitus eô nomine utitur, quum Batavodurum, Grinnes, Vadamque, l. 5. Historiar. c. 20. cen loca vicina coniungit. Batavodurum ad Vacalim est, ut et Noviomagus. Vacalim autem vocant citeriorem vel Gallicum ramum Rhevi, qui Mosâ recipitur. In usu sunt adhuc castri et emporii ambo nomina, vetus et recentius. Quippe nunc Batenburg dicitur, i. e. Batavoburgus vel batavodurum; nunc Wiik te Dverstede, sive Wych te Dverstede; aut absolute ac simpliciter Dverstede, h. e. vicus Dorestate, vel Durostate. Et quidem Testrabanto vel Testrabento videtur attributum esse castrum Dorestate, et caput etiam eius exstitisse. Quippe Annales Bertiniani in rebus anni 839. prope Comitatum batavorum, Comitatum Testrabenticum Dorestado memorant: qui Comitatus Testrebant vocatur in Divisione Regni Lotharii inter Reges fratres Ludovicum et Carolum. Notit. Gall. longitud 27. 15. latitud. 52. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.